Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXI. De magnitudine arcae et cameris eius.
| 1 | Ergo fuerunt nonnulli impossibile putantes ut tot genera animalium, repentium, haec arca capere potuisset, et ea quae sibi pro solatio vitae forent necessaria, per tantum temporis spatium. Qui non attendunt Mosen in omni Aegyptiaca eruditum sapientia, et cubitum geometricae disciplinae quo utuntur Aegyptii tantum valere, quantum sex cubiti quibus non utimur. |
| 2 | Qui autem dicunt tantae molis fabricam humano fieri non posse ingenio, spatium C annorum considerent, quod constructionis gratia acceperat Noe, hominumque fortitudinem, qui primo vigebant saeculo, cum sciant immensas urbes fuisse constructas, nisi forte lapis lapidi adhaerere potest, sola calce coniunctus, ut murus per tot milliaria circumagatur, et lignum ligno caementatum, clavis solidatum, gluten bituminis non potest connectere at fabricetur arca, non curvis sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed levet unda cum venerit, naturali ordine ponderum, magisque divina providentia, quam humana prudentia. |
| 3 | Legitur etiam haec habuisse arca coenacula et tristega, quod alia translatio bicamerata et tricamerata voluit nominare, ita ut quinque habitationes distinctas in ea esse advertamus: inferiora loca stercoribus esse deputata et contigua bicamerata, quae conservarent pabula animalium. In hos ergo usus tradunt fuisse inferiores partes distinctas; superiores vero partes quae tricameratae dicuntur, primo ad habitaculum bestiarum, vel immitium animalium serpentiumque: hinc contigua in superioribus loca mitioribus animantibus stabula fuisse; supra omnia vero in excelso avibus et hominibus sedem locatam, ut pote sicut honore et sapientia homo antecedit omnia, ita et loco cuncta praecelleret animalia, et sic quinque mansiones in eadem arca fuisse intelliguntur. |
| 4 | Prima stercoraria, secunda apothecaria, tertia feris animantibus, quarta mansuetis, quinta hominibus. |