monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 20
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XIX. De eo quod dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti annorum. <<<     >>> XXI. De magnitudine arcae et cameris eius.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XX. De Noe quomodo decimus ab Adam princeps suae gentis exstiterit.

1 Noe vero principatum tenens, quem per successiones patres eius habuerant, scilicet per generationes decem, id est, a Noe usque ad primum parentem, filii patribus succedentes, dum esset ab Adam decimus, graviter ferens actus hominum, et habens eorum consilia nimis ingrata, satagebat ut ad meliora mentem eorum actusque transferret.
2 Cum autem videret quod non acquiescerent ad talia, sed vehementer malorum libidine detinerentur, metuens ne ipsum quoque cum uxore et filiis suis interficerent, discessit ab ea terra. Deus itaque Noe quidem iustitiam dilexit, condemnavit autem non solum illorum malitiam, sed omne genus humanum. Quod cum ei disperdere placuisset et aliud constituere genus, malignitate privatum, Noe praecepit ut arcam fabricaret quatuor cameras habentem, et longitudinem cubitorum CCC, latitudinem vero L et altitudinem XXX: qua protectus cum filiis et uxoribus remansit ex hominibus solus post diluvium cum domo sua, ut praemisimus. Haec, iuxta intelligentiam Iosephi, de Noe actibus sufficiunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.17 uldBPL24.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik