Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XIX. De eo quod dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti annorum.
| 1 | Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti annorum, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos quosdam excessisse inveniamus, sed intelligendum est hoc Dominum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est, quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo Scriptura quingentos vocat, nomen totius summae per maximam partem plerumque significans. Sexcentesimo quippe anno vitae Noe secundo mense factum est diluvium, ac sic CXX anni praedicti sunt futurae vitae hominum periturorum, quibus transactis, diluvio delerentur. |
| 2 | Hieronymus autem sic ex Hebraeo vertit: Non iudicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quoniam caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Domini sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. |
| 3 | Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adiecit: Sed erunt dies eorum centum viginti annorum, hoc est, habebunt CXX annos ad agendam poenitentiam. Non ergo humana vita, ut multi aestimant, in centum viginti annos contracta est, sed generationi illi centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. |
| 4 | Siquidem invenimus quod post diluvium Abraham vixerit annis centum septuaginta quinque. Dominus autem noluit tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato. |