monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12 > 16 > 3 > 18
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XVII. De hoc quod dicitur: Ultio dabitur de Cain septuplum; de Lamech vero septuagies septies. <<<     >>> XIX. De eo quod dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti annorum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XVIII. De ira Dei, et de eo quod scriptum est in Genesi: Poenitet me hominem fecisse, cum in Deo nulla sit poenitentia, in quo est certa praescientia.

1 Videns, inquit Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, dixit: Delebo hominem quem feci a facie terrae ab homine usque ad pecus, et a repentibus usque ad volatilia coeli, quia iratus sum quoniam feci eos. Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium, in quo irrogatur poena peccatori.
2 Cogitatio vero eius et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Dominum cuiusquam facti poenitet sui, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Sed si non utatur Scriptura talibus verbis, non se quodammodo familiaribus insinuabit omni generi hominum, quibus vult esse consultum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.16 uldBPL24.17