monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS > > LIBER NONVS > 23 > 9 > 1 > 27 > 8 > 10 > 6 > 11 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XVI. De Matusala, utrum quatuordecim annos post diluvium vixerit, ut in Genesi contineri videtur. <<<     >>> XVIII. De ira Dei, et de eo quod scriptum est in Genesi: Poenitet me hominem fecisse, cum in Deo nulla sit poenitentia, in quo est certa praescientia.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XVII. De hoc quod dicitur: Ultio dabitur de Cain septuplum; de Lamech vero septuagies septies.

1 Dixit quoque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Lamech itaque qui se homicidium uxoribus suis fatetur perpetrasse, septimus erat ab Adam.
2 In huius enim homicidae filiis, septem Cain vindictae aquis diluvii solutae sunt, quoniam omnis progenies Cain in eo deleta est. Dira namque mors atque humanorum scelerum vindex, inter reliquos perituros ipsum homicidam Lamech reperisse credibile est. De Lamech vero septuagies septies. Igitur superius partim retulimus quae ad huius quaestionis pertinebant solutionem. Secundum historiae tamen veritatem, ab Adam usque ad Christum septuaginta septem generationes inveniuntur, in quibus peccatum Lamech, id est, totius mundi, sanguinis Christi effusione, solutum est.
3 Siquidem et in populo Iudaeorum propter interfectionem Christi septuaginta septem vindictae sunt statutae, iuxta illud Evangelium, in quo dictum est Petro apostolo: Non solum septies, sed etiam septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum: Iudaeum scilicet revertentem, per septuaginta septem vindictas statutas recipiendum ad indulgentiam Christi.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.15 uldBPL24.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik