Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XVI. De Matusala, utrum quatuordecim annos post diluvium vixerit, ut in Genesi contineri videtur.
| 1 | Vixit itaque Lamech CLXXXII annis, et genuit filium, vocavitque nomen eius Noe. Noe ergo cum sexcentorum esset annorum, venit diluvium super universam terram, omne genus humanum delens, praeter Noe eiusque filios, cum uxoribus, quos Dominus in arca reservavit ad genus restaurandum hominum. Nunc autem famosissima hic nascitur quaestio de Matusalam, et in Ecclesiis saepissime ventilata, quod iuxta diligentem fertur supputationem XIV annis post diluvium vixisse. |
| 2 | Cum autem supra DCCCCLXIX annis sit dictum eum vixisse, quomodo verum est quod octo tantum animae in arca salvae factae sint, si hic post diluvium vixit? Restat igitur quod quomodo in plerisque aliis, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem et in Hebraeis et Samaritanorum libris ita scriptum reperitur. Et vixit Matusalam CLXXXVII annis, et genuit Lamech. |
| 3 | Et vixit Matusalam postquam genuit Lamech, DCCLXXXII annis. Et fuerunt omnes dies Matusalae anni DCCCCLXIX. Et vixit Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Matusalae, usque ad diem ortus Noe, sunt anni CCCLXIX. His adde DC annos Noe, quia in sexcentesimo vitae eius anno diluvium factum est. Atque ita fit ut nongentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Matusalam mortuus sit eo anno quo coepit esse diluvium. |