| 1 | Vixit autem Matusalam CLXXXVII annis, et genuit Lamech, et post haec annis DCCLXXXII. Hic namque quaeri potest si homines tunc temporis per tot curricula annorum uxoribus vacabant, aut si eas prius ducebant, quaenam causa erat ut absque liberis tandiu manerent? Haec autem quaestio duplici solvitur modo. Aut enim homines qui tantae prolixitatis habebant aetatem, diutius a vinculo coniugii vacabant, aut quod verissimum est, hi tantum assumuntur a veridico Mose historiographo, ex quibus Noe cum filiis ducebat originem, per quem et mundus post caeterorum hominum perditionem in diluvio, erat restaurandus. Sic namque Matthaeus non primogenitos tantum assumens in catalogo generationis Christi, sed eos ex quibus nativitas Domini secundum carnem ducebatur, non enim Abrahae primogenitus fuit Isaac, sed Ismael. |