monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XIII. De filiis Seth, qui post septimam generationem Deo displicuerunt. <<<     >>> XV. Utrum homines primi saeculi sine coniugibus per tot curricula annorum fuerint, ut legimus post plures annos filios genuisse.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XIV. De filiis Dei, qui filias hominum acceperunt uxores.

1 Sequitur: Dicit enim Moyses: Videntes filii Dei filias hominum, eo quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Ergo iidem dicti sunt angeli Dei. Unde multi illos putant non homines fuisse, sed angelos; quod tamen angelos sanctos illos tempore sic labi potuisse, nullo modo credibile putatur, nec de his dixisse Petrum apostolum, quod angelis peccantibus non pepercit, sed de illis qui cum principe eorum diabolo ceciderunt.
2 Angeli enim in sacro eloquio homines sunt, ut de Ioanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. Et Malachias propheta proprie dictus est angelus. Igitur ut omittamus multorum opiniones, filios Dei hic filios Seth intelligimus, filias vero hominum Cain utique filias, ex quibus nati gigantes referuntur; quos et ante esse historia declarat, cum dixit: Gigantes enim erant in illis diebus.
3 Fuisse etiam post diluvium quosdam, sed plures antea, historica traditione deprehendimus, sicut Nebroch, et alii de progenie Noe exorti sunt, qui omne bonum despicientes propter confidentiam fortitudinis, et pulchritudinem corporis, Dominum irritantes, perierunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.14 uldBPL24.16