monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 12
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XI. De Seth filio Adam, qui placuit Deo, eiusque filiis ac nepotibus, qui usque ad septimam generationem mirabiliter sapientiam adinvenerunt, et demum in columnis scripserunt. <<<     >>> XIII. De filiis Seth, qui post septimam generationem Deo displicuerunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XII. De Enoch qui translatus est, qui etiam suas prophetias scriptas reliquit.

1 Enoch autem vixit annis centum quinquaginta quinque, et genuit Matusalam, et post haec annos trecentos, ambulavit cum Deo; unde et non comparuit, quia Deus eum tulit. Qui etiam aliqua scripsit, Iuda teste apostolo. Ait enim: Prophetavit septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce veniet Dominus in sanctis millibus suis facere iudicium contra omnes, et arguere omnes impios, etc.
2 Liquido namque claret, ab ipso exordium litterarum primo homine coepisse, qui adhuc supererat, quando filii ac nepotes sui in studio sapientiae fervebant. Unde etiam filii Seth cum Iobal consanguineo in columnis ea quae sapienter de disciplina coelestium rerum adinvenerunt, cum reliquis quis artibus conscripserunt sicut superius ex verbis Iosephi declaratum est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.13 uldBPL24.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik