monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS > > LIBER NONVS > 23 > 9 > 1 > 27 > 8 > 10 > 6 > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, X. Quod aliter sentiant philosophi Graecorum et Latinorum de primo saeculo quam Hebraeorum. <<<     >>> XII. De Enoch qui translatus est, qui etiam suas prophetias scriptas reliquit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XI. De Seth filio Adam, qui placuit Deo, eiusque filiis ac nepotibus, qui usque ad septimam generationem mirabiliter sapientiam adinvenerunt, et demum in columnis scripserunt.

1 Igitur Adam, qui primus e terra factus est, post Abel quoque necem filii sui, et Cain depulsionem, cum ducentorum triginta esset annorum, genuit Seth. Qui adultus, virtuti studuit, et nomen Domini invocare coepit; et cum esset vir egregius, imitatores sui filios reliquit. Ex eius namque prosapia civitas Dei crevit.
2 Refert enim Iosephus de eius filiis in hunc modum: Illi autem omnes cum boni fuissent orti in eadem terra, sine aliqua vexatione viventes, felicissime commorati sunt, nihilque eis usque ad vitae terminum crudele provenit. Disciplinam vero rerum coelestium, et ornatus earum primibus invenerunt. Iobal autem consanguineus eorum existens, musicam adinvenit et psalterium citharamque laudavit.
3 Et ne dilaberentur ab hominibus quae ab eo inventa videbantur, aut antequam venirent ad cognitionem deperirent, cum praedixisset Adam exterminationem rerum omnium, unam ignis virtute, alteram vero aquarum vi ac multitudine fore venturam, duas facientes columnas, unam quidem ex lateribus, alteram vero ex lapidibus, in ambabus quae invenerant conscripserunt, ut et si constructa lateribus exterminaretur ab imbribus, lapidea permanens, praeberet hominibus scripta cognoscere: quae tamen lapidea permanet hactenus in terra Syriae. Ergo Seth cum ducentorum quinque esset annorum, genuit Enos.
4 Enos autem vixit annis centum nonaginta, et genuit Cainan. Cainan autem vixit centum septuaginta, et genuit Malalehel. Malalehel vixit annis centum sexaginta quinque, et genuit Iarech. Iarech vero vixit annis centum sexaginta duo, et genuit Enoch.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.13 uldBPL24.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik