Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT IX. De eo quod scriptum est: Cognovit Cain uxorem suam, et peperit ei Enoch, ex cuius nomine nuncupavit civitatem quam aedificaverat, et hoc qualiter conveniat, ut tres homines, qui tunc tantum erant, civitatem aedificarent.
| 1 | Sequitur: Cognovit Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch, et aedificavit civitatem, et vocavit nomen eius Enocha, ex nomine filii sui Enoch. Unde quaeri potest, dum non plures eo tempore quam viri quatuor, vel potius tres postea, quia fratrem frater occidit, fuisse viderentur in terra, quomodo Cain solus civitatem aedificasse dicitur. |
| 2 | Sed quos hoc movet parum considerant, non omnes homines, qui tunc esse potuerunt scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos quos operis suscepti ratio postulabat: illos videlicet per quos ad Noe, ac deinde ad Abraham, genealogia texendo perduceretur. Nec enim consequens est ut istum primum filium genuisse credatur Cain, quia dictum est, cognovit uxorem suam, quasi tunc primitus ei commiscuisset. |
| 3 | Nam de ipso Adam hoc dictum est, non solum quando conceptus est Cain primogenitus, verum etiam posterius: Cognovit, inquit, Adam Evam uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et nominavit eum Seth. Unde intelligitur ita solere illam Scripturam loqui, quamvis non semper. Potuit enim fieri ut licet alios haberet filios, hunc tamen, propter aliquam causam, plus caeteris dilexerit. |
| 4 | Non enim Iudas primogenitus Iacob, ex quo Iudaea dicta, et Iudaei sunt nuncupati. Ergo si Cain primogenitus Enoch, non ideo putandus est confestim filio nato ex eius nomine civitati nomen dedisse, quia nec constitui tunc ab uno poterat. Aliud enim civitas non est quam hominum multitudo societasque. |
| 5 | Sed cum illius hominis tanta cresceret numerositate familia, ut quantitatem populi iam haberet, tunc potuit fieri ut et civitas conderetur, et ex nomine primogeniti nuncuparetur. Ergo si attendat tunc temporis tam longaevos fuisse homines, ut qui minime vixerant septingentos quinquaginta vixisse reperiantur annos, nec eos solummodo habuisse filios quos Scriptura commemorat, cum subditur, genuit filios et filias, unde eis fecundissimam prolem fuisse datur intelligi. |
| 6 | Ex quo coniici potest, quod si a nepote Abraham, Iacob videlicet, tanta multitudo hominum multiplicari potuit in Aegypto intra annos trecentos, ut sexcenta millia fuissent, quando ascenderunt ex Aegypto, quid mirum homines, multam potuisse condere familiam, per spatium nongentorum annorum aut eo amplius, qui civitates aedificarent plurimas? |
| 7 | Sed hanc civitatem Cain propter terrenam civitatem commemoratam fuisse, credibile est, quae ab ipso constitutionis conditore initium sumpsit. Hinc iam civitates duae exortae sunt, impiorum scilicet atque iustorum. Iustorum quidem fundamentum peregrinationis suscepit in Abel, ac deinde in Seth, et in posteritate eius, ac sic laborando, peregrinatur usque ad praesens tempus. Ergo in prioribus saeculis, quamvis usque ad septimam progeniem in filiis Seth multipliciter fecundaretur civitas Dei, tamen in paucis aedificata est ad comparationem iniquorum, quoadusque Dominus Christus, Deique Filius Deus ante saecula, homo in nostro tempore ex utero virginis Mariae sacratissimae procederet: qui verus Deus, verusque homo, ex duabus substantiis et una persona, novum lumen mundo resplenduit, ac deinceps per universum orbem in membris eius haec civitas sancta fecundius aedificatur, et ad cives suos, angelos scilicet Dei, quotidie colligitur, quorum praesidiis in hac peregrinatione iugiter suffragatur. |
| 8 | In Cain vero atque eius cognatione latissime impiorum civitas fabricata est. Refert quidem de eo ille antiquitatum scriptor Iosephus, quod postquam signum acceperat ut non interficeretur a quibuscunque inveniretur bestiis, sed sine formidine per omnem terram, signo ei imposito quo notus fieret, vagus et profugus abiret, ab ea deiectus regione, in qua fratrem occiderat, et in qua cum patre habitaverat, multam peragrans terram cum sua uxore, tandem devenit in locum, qui Naida nuncupatur, ibique moratus est, in quo ei etiam filii nati sunt. |
| 9 | At vero poenam illam non habuit pro emendatione, sed ad incrementum et ad libidinem suo potius nutrivit in corpore, licet cum iniuria secum commorantium hanc haberet, augens donum multitudine pecuniarum, ex rapinis et violentia congestarum, ad luxuriam quoque et latrocinia suos invitans familiares, quorum doctor in scelestis studiis erat. |
| 10 | Et simplicitatem quidem cum qua prius vivebant homines, ad inventionem mensurarum et ponderum permutavit, integramque earum vitam ex earum rerum ignorantia ad calliditatem corruptionemque perduxit. Terminos terrae primus posuit, civitatesque constituit, murisque munivit, illicque suos coegit convenire domesticos. Hanc vero civitatem ab Enoch seniore filio suo Enocham appellavit, ut praediximus. |