monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, VII. De exordio duarum civitatum. <<<     >>> IX. De eo quod scriptum est: Cognovit Cain uxorem suam, et peperit ei Enoch, ex cuius nomine nuncupavit civitatem quam aedificaverat, et hoc qualiter conveniat, ut tres homines, qui tunc tantum erant, civitatem aedificarent.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT VIII. Quomodo Deus primis hominibus loqueretur, et de eo quod scriptum est: Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti.

1 Quomodo Deus primis hominibus loqueretur quaeri solet, scilicet per creaturam subiectam velut eorum socius forma congrua loquebatur cum eis. Sed quid profuit Cain? Nonne conceptum scelus in necando fratre, etiam post verbum divinum implevit? Illud vero quod dictum est: Nonne si recte quidem offeras, recte autem non dividas, peccasti?
2 quia non lucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quidem offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca, vel tempora, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, et cui offertur, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus.
3 Sive cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi, sed alibi oportet, sive cum offertur quando non oportet, sive cum id offertur quod nunquam penitus debuit, sive cum electiora sibi eiusdem generis retinet homo quam sunt ea quae offert Deo, sive eius rei quae oblata est particeps profanus, aut quilibet, quod fas non est fieri: in quo autem horum, displicuerit Cain, facile non potest inveniri.
4 Sed quoniam sicut Ioannes ait, ex maligno erat, et ex invidentia occidit fratrem suum, fratris autem illius opera bona erant, datur intelligi, propterea Dominum non respexisse in munera eius, quia hoc ipse male dividebat, dans Deo aliquid de suo, sibi autem seipsum. Quod omnes faciunt qui non Dei, sed suam sectantur voluntatem, non recte dividendo, hoc est, non recte vivendo.
5 Dominus enim dans ei mandatum iustum et bonum, dixit: Quiesce, ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius. Nunquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim, Peccasti. Tum deinde addidit, Quiesce: ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem sic intelligi, ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere quod peccat.
6 Haec enim est salubris poenitentiae medicina, et veniae petitio congrua. At ubi ait, ad te enim conversio eius, non subaudiatur erit, sed sit praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed poenitendo subiecerit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.9 uldBPL24.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik