monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE]. > IIb. > IIa. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI. > QUOD SINGULAE LITTERAE IN SUPERSCRIPTIONE SIGNIFICENT CANTILENAE. > 30 > CONTINUATIO LOMBARDA. > 7 > 7 > 7
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, VI. De Abel a fratre suo Cain occiso, et de vindictis quas Cain pertulit. <<<     >>> VIII. Quomodo Deus primis hominibus loqueretur, et de eo quod scriptum est: Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT VII. De exordio duarum civitatum.

1 Qua de re Dominus ad Cain ait: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio. Dominus non tanquam ignarus interrogat, sed tanquam iudex reum, quem puniat. Putans enim Cain Deum latere quae gesserat, respondit: Nescio. Cui Deus ait: Arbitraris me quod gessisti nescire, qui cogitationem tuam, quam impie conceperas, inspiciens, ne opere consummares ante praemonui?
2 Sed ne causeris iniuste me adversum te proferre sententiam, ego tibi accusationem non infero, sed est testis qui te accusat, vox videlicet sanguinis fratris tui: qui clamat ad me de terra. Responditque Cain ad Dominum: Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear. Intellexit enim ex furia mentis, et ex tremore corporis quo agitabatur, se dignum interfici, et ait: Ecce eiicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondar, et ero gemens super terram et omnis qui invenerit me, occidet me.
3 Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradi poenae, qua se ipse damnaverat, ait: Non sic, id est, non ut tu aestimas morieris et mortem pro remedio accipies, verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis, ita ut quicunque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione aut magno te liberabit cruciatu, non quod ipse qui percusserit Cain, septem ultionibus subiiciendus sit, sed quod septem vindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, solvat interfector, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam.
4 Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae consuetudinis ponamus exemplum. Loquitur inter verbera servus ad dominum: Quia incendi domum tuam et universam substantiam dissipavi, interfice me. Dominusque respondeat: Non ut vis morieris, et finies morte supplicia, verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicunque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum tam multis te liberaverit cruciatibus?
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.8 uldBPL24.13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik