monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, V. De ligno scientiae boni et mali in paradiso, et de ligno vitae. <<<     >>> VII. De exordio duarum civitatum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT VI. De Abel a fratre suo Cain occiso, et de vindictis quas Cain pertulit.

1 Ergo Adae nati sunt filii masculi duo, in regione ad quam transmigravit eum Deus a paradiso, post suam praevaricationem. Quorum prior appellatur Cain, secundus autem Abel. Germani siquidem, sed diversis laetabantur studiis. Abel quidem iunior, iustitiam colebat, et in omnibus quaecunque gerebat Dominum putabat esse praesentem: cuius erat conversatio pastoralis.
2 Cain autem erat quidem circa alia pessimus, et ad lucra solummodo semper intentus: terram vero primus arare coepit. Fratrem quippe huiusmodi causa peremit. Nam cum eis Deo sacrificare placuisset, de frugibus quidem terrae munera Cain obtulit, Abel autem de primogenitis agnorum et lac. Deus enim hoc potius sacrificio delectatus est, quod spontanee et naturaliter ortum fuerat, et non in illo, quod ex inventione hominis avari natum videbatur. Quapropter Cain indignatus eo quod Abel fuisset a Deo praepositus: et hoc ita novit, ignis enim Dei sacrificium fratris consumpsit, et eius intactum reliquit; quo stimulatus livore, fratrem suum Abel interemit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.7 uldBPL24.13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik