| 1 | Erat utique in paradiso corporaliter lignum, quod nuncupatur lignum vitae, sicut et petra quae percussa aquas praebuit in eremo populo Dei, quamvis significarent mystice Christum. Quod propterea lignum vitae dictum est, quoniam dum illi homines inde gustarent, nec morbo nec senectute deficerent. In caeteris enim erat alimentum, in isto sacramentum, lignumque scientiae boni et mali, non quod ipsum in sua natura lignum esset rationale, vel scientiam boni et mali habuisset, sed propterea appellatum est boni et mali scientiae, quia homo per experimentum ab ipso didicit quod esset inobedientiae malum. |