| 1 | dem etiam sator hominum colonus paradisi constituitur, ut in eo feliciter, si praeceptum mandati obediendo servaret, absque ullis calamitatibus, aut metu mortis, aeternis fruendo gaudiis viveret; sin autem inobediens existeret, privatus aeterna felicitate, miseriis subiaceret mortis: quas est expertus, dum vetitum contigit lignum, de quo inhibitus fuerat ne illud tangeret. |
| 2 | Sic ergo primus parens a paradisiaca amoenitate depulsus est, cum sua coniuge, quam Apostolus diabolica fraude deceptam dicit, ipsum vero Adam non deceptum, sed causa suae sociae fuisse transgressum. |