| 1 | Qui etiam ad imaginem et similitudinem Dei est conditus, quam videlicet imaginem atque similitudinem in rationalis animae intellectu, non in corporis forma esse novimus, iuxta quod ait Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Et alibi: Exuentes vos, inquit, veterem hominem, induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum. |
| 2 | Quamvis et ipsum corpus nostrum ita sit fabricatum, ut ostendat nos meliores esse quam reliqua animalia. Illa enim omnia inclinata sunt ad terram; hominis autem corpus erectum est, ut manifestet animam nostram in supernis ad spiritalia debere semper esse erectam. Igitur inter imaginem et similitudinem hoc distat, quod imago Dei in immortalitate animae est. |
| 3 | Unde etiam anima peccatrix imago Dei esse non desistit: similitudo in moribus constat. Quam ob rem non nisi anima sancta similitudinem Dei habet, in eo enim suo creatori similis est, in quo angelis sanctis erit aequalis. |