monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1
>>> Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, II. Cur homo novissimus in creaturis conditus sit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT PRIMUM. De eo quod pene omnes historiographi texere suas coeperint historias a Nino Assyriorum rege.

1 Dum aliquam temporum seriem commutatico sermone ex nobilium studiis, tam divinarum scriptorum historiarum, quam saecularium, et ex pluribus eorum paucos libando flosculos libris, seu ex diversorum vernantium pratorum floribus perstringere curarem, ut lector animadvertere facile valeret quid ex celebrioribus factis in singulis tam regum quam regnorum sit gestum temporibus, offendit meae imbecillitatis parvitas, omnes pene historiographos, maxime autem Graecorum, atque Latinorum, a Nino Beli filio, rege gentium multarum, scilicet, primo suas gestorum inchoasse narrationes, praecipue videlicet bellorum casus, regum regionumque destitutiones, atque hominum miserias, et ut eorum instruimur assertionibus, nihil aliud esse bella, nisi ad alterutrum vergentia mala, quae studiosissime descripserunt. Transacta autem retro saecula, ac si sine vitio forent (ut quibusdam illorum placuit) et homines ritu pecorum irrationabilium prius vixissent, intacta reliquerunt. Igitur auxilio omnipotentis Dei fultus, atque auctoritate divinae Scripturae fretus, ab ipso protoplasto exordium meae narrationis sumere curavi: qui primus parens auctorque mortalium hominum ultimus in fabrica Dei conditus est, sexta scilicet die. Post eius namque conditionem Dominum cessasse a nova operatione, non autem a gubernatione creaturarum haud dubium est.
2 Qua de re Scriptura commemorat Dominum requievisse die septimo ab omnibus operibus suis.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.3 uldBPL24.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik