monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1 > 34
Florus, Epitoma, 2, XXXIII. Bellum Cantabricum et Asturicum. <<<    

Florus, Epitoma, 2, XXXIV. Pax Parthorum et consecratio Augusti.

1 Omnibus ad occasum et meridiem pacatis gentibus ad septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes.2 Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant quadriennium inpleverant; et tamen ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur. Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana signa ultro rettulere.3 Sic ubique certa atque continua totius generis humanis aut pax fuit aut pactio, aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum cludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine. 4 Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictator perpetuus et pater patriae. Tractatum etiam in senatu an, quia condidisset imperium, Romulus vocarentur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.
Florus HOME

bnf1767.53 bnf5690.47 bnf5802.98 bsb115093.105 cpl894.134 cpl1568.299

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik