monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17
Florus, Epitoma, 2, XVI. Bellum Perusinum. Triumviratus. <<<     >>> XVIII. Bellum cum Sexto Pompeio.

Florus, Epitoma, 2, XVII. Bellum Cassi et Bruti.

1 Brutus et Cassius sic C. Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt. Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim a curia in Capitolium confugerat. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant.2 Igitur cum appareret, quae strages rei publicae immineret, displicuit ultio, cum caedes probaretur. Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculis ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est. 3 Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. Illi comparatis ingentibus copiis eadem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum inminentia destinatae cladis signa latuerunt.4 Nam et signis insedit examen et adversae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se optulit, et, quae esset interrogata, "Tuus", inquit, "malus genius", ac sub oculis mirantis evanuit. 5 Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia, aves victimaeque, promiserant. Sed nihil illo praesentius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit.6 Primum adeo anceps fuit, ut par ultrimque discrimen captas sint hinc Caesaris castra, inde Cassi. Sed quanto efficacior est fortuna quam virtus! Et quam verum est, quod moriens efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.7 Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret ita enim non superesse bello convenerat ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.8 Qui sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non sui manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.
Florus HOME

bnf1767.46 bnf5690.44 bnf5802.95 bsb115093.92 cpl894.122 cpl1568.284

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik