monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16
Florus, Epitoma, 2, XV. Bellum Mutinense. <<<     >>> XVII. Bellum Cassi et Bruti.

Florus, Epitoma, 2, XVI. Bellum Perusinum. Triumviratus.

1 Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessumum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis audaciae uxor agitabat. Ergo depulsos agris colonos incitando iterum in arma ierat. Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae morus redegit compulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame. 2 Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia. Lepidum divitiarum cupido, quarum spes ex perturbatione rei publicae, Antonium ultiones de his qui se hostem iudicasset, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.3 In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutabat. Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atrocitas nihil in se minus habet quam numerum centum et quadraginta senatorum.4 Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Quis pro indignitate rei ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint? Nam Romae capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput illis suis rostris videretur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur.5 Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis: Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne in inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.
Florus HOME

bnf1767.45 bnf5690.44 bnf5802.95 bsb115093.90 cpl894.120 cpl1568.282

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik