monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10
Florus, Epitoma, 2, IX. Bellum civile Marianum. <<< >>> XI. Bellum civile sub Lepido.
Florus, Epitoma, 2, X. Bellum Sertorianum.
1 Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. Exsul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit.2 Viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparavit Hispani militis vigor quam Romano duce. Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit regemque classe iuvit. 3 Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius. Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti. Diu et ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Herculeius proluderent; mox hoc apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem aequavere clades.4 Tum illis ad populationes agrorum, his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat; donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, Clunia, Valentia, Auxuma et infame nihil non experta Calagurris.5 Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.
Florus HOME
bnf1767.37 bnf5690.41 bnf5802.92 bsb115093.75 cpl894.103 cpl1568.264
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik