monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7
Florus, Epitoma, 2, VI. Bellum adversus socios. <<< >>> VIII. Bellum Spartacum.
Florus, Epitoma, 2, VII. Bellum servile.
1 Utcumque, etsi cum sociis nefas cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est, quis aequo animo ferat in principe gentium populo bella servorum? primum servile bellum inter urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum; sed hic tumultus magis fuit quam bellum.2 Mox imperio per diversa terrarum occupato, qui crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? terram frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundis civium Romanorum tenebatur. Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere.3 Syrium quidam nomine Eunus magnitudo cladium facit ut meminerimus fanatico furore simulato dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servom quasi numinum imperio concitavit; inde ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulpure et igne stipaverat, leniter inspirant flammam inter verba fundebat.4 Hoc miraculum primo duo milia ex obviis, mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum; regisque, ne quid malis deesset, decoratus insignibus castella, victos, oppida miserabili direptione vastavit. Quin illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum nec nominare ipsos pudet castra Manli, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.5 Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuisset, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est. Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset? reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret. 6 Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signi ordinat. Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas saeviebat.7 Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema delevit; comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissent se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent. Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum multitudo contendit, inter rixantium manus praeda lacerata est.
Florus HOME
bnf1767.29 bnf5690.40 bnf5802.90 bsb115093.75 cpl894.88 cpl1568.257
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik