monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2 > 48 > 53 > 2 > 2 > 2 > 12 > 47 > 70 > 91 > 2 > 2 > 15 > 2 > 13 > 18 > 2 > 17 > 15 > 43 > 31 > 35 > 34 > 49 > 55 > 14 > 35 > 58 > 69 > 39 > 2 > 26 > 24 > 34 > 9 > 29 > 28 > 54 > 81 > 32 > 51 > 2 > 37 > 19 > 63 > 33 > 41 > 25 > 30 > 2 > 13 > 2 > 26 > 10 > 44 > 11 > > 43 > 6
Florus, Epitoma, 2, V. Seditio Drusiana. <<< >>> VII. Bellum servile.
Florus, Epitoma, 2, VI. Bellum adversus socios.
1 Bellum, quod adversus socios gestum est, sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam; si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est; nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem cives rebellabant.2 Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat, postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit. Qui hac clade tristius? quid calamitosius? cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgerent; cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia, Poppaedius Marsos et Paelignos, Latinos Afranius, Vmbros Plotius, Egnatius Etruscos, Samnium Lucaniamque Telesinus; cum regum et gentium arbiter populos ipsum se regem non posset, ut victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma peteretur. 3 Primum fuit belli in Albano monte consilium, ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras inmolarentur. Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderat ab urbe legatis. Hoc fuit inpii belli sacramentum.4 Inde iam passim ab omni parte Italiae duce et auctore belli discursante Poppaedio diversa per populos et urbes signa cecinere. Nec Hannibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, esse Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Aesernia, Nuceria, Picentia caedibus, ferro et igne vastantur.5 Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis. Nam ipse Iulius Caesar exercitu amisso cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam etiam urbem perviam fecit. Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; adgressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites; Strabo vero Pompeius omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium diis litaretur utcumque.
Florus HOME
bnf1767.28 bnf5690.40 bnf5802.90 bsb115093.75 cpl894.87 cpl1568.255
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik