monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N > 79 > 55 > 51 > > 49 > 84 > 18 > 91 > 47 > 98 > 34 > 12 > 48 > 7 > 41 > 33 > 14 > 13 > 63 > 46 > 95 > 90 > 41 > 45
Florus, Epitoma, 1, XLIV. Expeditio in Cyprum. <<<     >>> XLVI. Bellum Parthicum.

Florus, Epitoma, 1, XLV. Bellum Gallicum.

1 Asia Pompei manibus subacta, reliqua quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; hoc sacramentum fuit, ne redirent.2 Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso abstulisset fugam, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas quasi greges in stabula pastor reduxit. Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.3 Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis cum ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur. Illae quoque accessere diversitate pro gentium locorumque natura.4 Aquitani, callidum genus in speluncas se recipiebat: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas: iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique absente Caesare coniuratione facta invasere legatos. Sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque regis caput; hic insidis in valle dispositis dolo perculit.5 Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.
6 Nec Rhenus ergo immunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis: Haedui de incursionibus eorum querebantur. Quae Ariovisti regis superbia! Cui cum legati dicerent "veni ad Caesarem" et " quis est Caesar?" et "si vult, veniat" inquit, et "quid ad illum, quid agat nostra Germania? Num ego me interpono Romanis?" Itaque tantum gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur.7 Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi pote est quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. Iterum de Germano Tencteri querebantur.8 Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte trangreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludis genus omne diffugiebat: tantum pavoris incussit intra ripam subito Romana vis. Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio.9 Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.
10 Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur comparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant.11 Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus. Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonias secutus in silvas unum quoque e regibus Cassivellaunum in vincula dedit.12 Contentus his non enim provinciae, sed nomini studebatur cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi imparem se fateretur.
13 Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore, armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem composito, Vercingetorix. Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.14 Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille, qualis erat ad nuntium rei felicissimam temeritatem per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emersus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit quam ab ultima timeretur.15 Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum cum quadraginta milibus propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit. Circa Gergoviam Arvernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderet maximam civitatem, vallo, sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam, primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo gladiis sudibusque concidit, novissime in deditionem redegit.16 Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, ecum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit: "Habe", inquit, "fortem virum, vir fortissime, vicisti".
Florus HOME

bnf1767.24 bnf5690.38 bnf5802.88 bsb115093.64 cpl894.77 cpl1568.245

Florus, Epitoma, 1, XLIV. Expeditio in Cyprum. <<<     >>> XLVI. Bellum Parthicum.
monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N > 79 > 55 > 51 > > 49 > 84 > 18 > 91 > 47 > 98 > 34 > 12 > 48 > 7 > 41 > 33 > 14 > 13 > 63 > 46 > 95 > 90 > 41 > 45

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik