monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38
Florus, Epitoma, 1, XXXVII. Bellum Allobrogum. <<< >>> XXXIX. Bellum Thracicum.
Florus, Epitoma, 1, XXXVIII. Bellum Cimbricum Teutonicum Tigurinum.
1 Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusisque et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.2 Sed quas daret terras populos Romanus agrariis legibus intra se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Mallius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset.
3 Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret. Recessere igitur increpantes et tanta erat capiendae urbis fiducia consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripartito agmine per Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.4 Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextiam vocant quo fidem numinum! proelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia. Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate aucta virtus causa victoriae fuit.5 Nam flagitante aquam exercitu, "si viri", inquit, "estis, en, illic habetis". Itaque tanto ardore pugnatum est atque caedes hostium fuit, ut victor Romanus de cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum. Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senoque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit.6 Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat. Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. Hi iam quis crederet? per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti ruina descenderant. Athesim flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta obrutum silva transiluere: et si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robus elanguit.7 Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine uni mitigatos Marius in tempore adgressus est. Venere illi quam et in barbaris multa vestigia! +: diem pugnare a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus.8 Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum secutus Hannibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum ac repercussu quasi ardente caelum videretur.9 Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper quasi e turribus lanceis contisque pugnarent. Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non impetrassent nec fas erat suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere volneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.10 Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occubuit.
11 Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa lapsi fuga ignobili et latrocinis evanuit. Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos.12 Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollicis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras tradere frequensque in spectaculo rumor "Victoriae Cimbricae feliciter!" dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri pote est? Quippe vel elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet.13 uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
Florus HOME
bnf1767.18 bnf5690.36 bnf5802.86 bsb115093.53 cpl894.66 cpl1568.233
Florus, Epitoma, 1, XXXVII. Bellum Allobrogum. <<< >>> XXXIX. Bellum Thracicum.
monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik