monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35 > 56 > 59 > 16 > 16 > 62 > 22 > 22 > 50 > 88 > 11 > 12 > 70 > 75 > 38 > 35 > 13 > 31 > 43 > 43 > 14 > 79 > 27 > 55 > 23 > 57 > 26 > 28 > 74 > 54 > 24 > 39 > 47 > 59 > 58 > 17 > 60 > 49 > 47 > 16 > 66 > 78 > 42 > 94 > 22 > 34
Florus, Epitoma, 1, XXXIII. Res in Hispania gestae. <<< >>> XXXV. Bellum Asiaticum.
Florus, Epitoma, 1, XXXIV. Bellum Numantinum.
1 Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore per omnibus, summumque, si viro aestimes, Hispaniae decus. Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquanto perculit pudendisque foederibus adfectis.2 Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
3 Non temere, si fateri licet, illius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos, Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removeret, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus absciderentur.4 Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Mancinum: hunc quoque adsiduis caedibus subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret. Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internecionem saevire potuissent.5 Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia ac pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidia urbium imbuto, tamen etiam in ultionem excanduit.
6 Sed tum acrius in castris quam in campo, nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.
7 Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, qui sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur. Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat, factum ut fugientes Numantinos quisquam videret.8 Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum compulsi primum ut destinata morte in proelium reverent, cum se prius epulis quasi inferiis inplevissent carnis semicrudae et celiae; sic vocant indigenam ex frumento potionem.9 Intellectum ab imperatore consilium: itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non inpetrabant, placuit eruptio. Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgeret fames, aliquantisper inde vixerunt.10 Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem. Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam, ferro, venero, subiecto undique igni peremerunt. Macte esse fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem! Adservit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum sua manu aetate tam longa sustinuit.11 Novissime maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit. Vnus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda ut de pauperrimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum de nomine. Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus: reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis; adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hoc priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid inmanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria.12 Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis, novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem nefas! semet ipse laceravit. Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim perferentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, magnitudo crescenti in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.
Florus HOME
bnf1767.36 bnf5690.35 bnf5802.84 bsb115093.49 cpl894.102 cpl1568.227
Florus, Epitoma, 1, XXXIII. Res in Hispania gestae. <<< >>> XXXV. Bellum Asiaticum.
monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35 > 56 > 59 > 16 > 16 > 62 > 22 > 22 > 50 > 88 > 11 > 12 > 70 > 75 > 38 > 35 > 13 > 31 > 43 > 43 > 14 > 79 > 27 > 55 > 23 > 57 > 26 > 28 > 74 > 54 > 24 > 39 > 47 > 59 > 58 > 17 > 60 > 49 > 47 > 16 > 66 > 78 > 42 > 94 > 22 > 34
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik