monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10 > 78 > 26 > 40 > 36 > 3 > 54 > 3 > 10 > 38 > 19 > 16 > 16 > 81 > 51 > > 3 > 18
Florus, Epitoma, 1, XVII. De seditionibus. <<< >>> XIX. Bellum Liguricum.
Florus, Epitoma, 1, XVIII. Bellum Punicum primum.
1 Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis et par orbi terrarum esse coepit. Ita mirum et incredibile dictu qui prope quingentis annis domi luctatus est adeo difficile fuerat dare Italiae caput his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victorisque peragravit.
2 Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscisam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocata bello videretur.3 Sed ecce, ultro ipsos viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem, ut Romanus, ita Poenus Siciliam et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen tanta in virtute fiducia est ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
4 Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum, sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, quod velocitas navium mari iuvaretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille se prius victum quam hostem videret fateretur.
5 Duilio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagensimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur.6 Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucresque hostium naves hae graves tardaeque comprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga nostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ad hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere.7 Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit, cum Duilius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubia cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. Prae tanta huius victoria leve huius proelii damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius; qui simulato conloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
8 Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumultum occupavit adeoque moratus <est> hostes, dum exercitus omnis evaderet.9 Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae supervixit, licet nihil inscripserit sanguine.
10 Lucio Cornelio Scipione consule, cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transit. Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos repurgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.
11 Marco Attilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.12 Praemium belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.13 Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebant.14 Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur foeda clades Romanisque usu incognita : vivus in manus hostium venit fortissimus imperator.15 Sed ille quidem per tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta. Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret nec commutatio captivorum reciperetur. Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas, immo his omnibus admirabilior.16 Quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit. Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec amplius eam insulam cogitarent.17 Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
18 Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur. Marco Fabio Buteone consule classem hostium iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.19 Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio.20 Et tamen, Punicae praedae omnium promunturiis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
21 Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alia in mari pugna. Aderat quippe commeatibus, exercitus, propugnaculis, armis gravis hostium classis et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur et in hoc vel in illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.22 Itaque momento temporis lacerate hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de excidendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
Florus HOME
bnf1767.6 bnf5690.30 bnf5802.78 bsb115093.31 cpl894.39 cpl1568.198
Florus, Epitoma, 1, XVII. De seditionibus. <<< >>> XIX. Bellum Liguricum.
monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10 > 78 > 26 > 40 > 36 > 3 > 54 > 3 > 10 > 38 > 19 > 16 > 16 > 81 > 51 > > 3 > 18
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik