monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8
Florus, Epitoma, 1, VII. Bellum Gallicum. <<<     >>> IX. Bellum Latinum.

Florus, Epitoma, 1, VIII. Bella Gallica.

1 Ac primum omnium illa ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint. Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.2 Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia; et inde Corvini. Nec non tamen post aliquod annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis exstaret ex ea gente, quae incensam a se Romanam urbem gloriaretur.
Florus HOME

bnf5690.28 bnf5802.76 bsb115093.21 cpl894.28 cpl1568.188

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik