monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6
Florus, Epitoma, 1, V. Bellum Latinum. <<<     >>> VII. Bellum Gallicum.

Florus, Epitoma, 1, VI. Bellum cum Etruscis Faliscis Veientibus Fidenatibus.

1 Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque idonea clades. Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; id scelerato signat nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit.2 Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditur deletique Veientes. Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset.
3 Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit.4 Veientium quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primo hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet. Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium reportata. Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.5 Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decimae Apollini Pythio mitterentur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. Hoc tunc Vei fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quodve vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.
Florus HOME

bnf5690.28 bnf5802.75 bsb115093.18 cpl894.24 cpl1568.184

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik