monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5 > > 32 > 55 > 52 > 6 > 24 > 5 > 6 > 86 > 61 > 37 > 21 > 79 > 60 > 35 > 82 > 29 > 1 > 76 > 36 > 8 > 9 > 3 > 45 > 6 > 9 > 8 > 68 > 84 > 69 > 41 > 51 > 3 > 4
Dicuil, Mensura, 6, III <<<     >>> V

Dicuil, Mensura, 6, IV

1 Iulius Solinus, in eodem praedicto volumine, de Euphrate hoc docet: Euphraten fundit Armenia Maior, ortum supra Zimaram, sub radicibus montis quem Capoten accolae nominant, Scythis proximum; hic, receptis in se aliquot amnibus, convalescit, et, stipatus convenis aquis, luctatur cum montis Tauri obiectu, quem apud Elegeam scindit, licet et resistit duodecim millium passuum latitudine[Sol. 38,1]. Vero DCCCLXII millia [...]. 2 Plinius Secundus de eodem Euphrate in quinto libro, dicit [Plin. nat. 5, 90]: Increscit autem et ipse Euphrates Nili modo, aestatis diebus: paululum differens ab eo, Mesopotamiam inundat, sole optinente XXam partem Cancri. Minui incipit Leone transgresso in Virgine. In totum vero remeat in XXma nona parte Virginis.
Dicuil HOME