monumenta.ch > Curtius Rufus > 9 > 1 > 8
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, VII <<< >>> IX
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, Caput VIII
1 At Meleager regem monere non destitit, ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse: ni occupetur inpotens animus, res novaturum. 2 Meminisse eum, quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse, quem metuat. Rex patiebatur magis quam adsentiebatur. Itaque Meleager silentium pro imperio habuit. 3 Misit regis nomine, qui Perdiccam accerserent: iisdem mandatum, ut occiderent, si venire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerent. 4 Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret. 5 Postero die indigna res Macedonibus videbatur, Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant. 6 Atque ille, seditione provisa cum regem accisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit, ceterum non debere tumultuari eos, Perdiccam enim vivere. 7 Igitur contione dimissa Meleager equitum maxime defectione perterritus inopsque consilii - quippe in ipsum periculum reciderat, quod inimico paulo ante intenderat - triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo. 8 Et pristina quidem regiae species manebat, nam et legati gentium regem adibant et copiarum duces aderant et vestibulum satellites armatique conpleverant. 9 Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque volvente: et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi. 10 Ubi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant. Destitutos se inter infestas indomitasque gentes, expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio. 11 His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur, equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. 12 Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant. 13 Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, /excederent/ urbe et utrique generi potior aliena sedes quam sua videretur. 14 Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti de finienda discordia armisque ponendis. 15 Igitur a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Megalopolitanus et Perilaus: qui cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores edidissent, tulere responsum. 16 His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus, 'Nihil,' inquit, 'seditione est opus. Nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt. 17 Simul mementote rem esse cum civibus, quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est. 18 Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. 19 Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem.' 20 Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti, dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. 21 Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate oppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet. 22 Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est, nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. 23 Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.
Curtius Rufus HOME
bbb451.134v bnf5716.134 bnf5717.91 uldVLQ020.107
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, VII <<< >>> IX
monumenta.ch > Curtius Rufus > 9 > 1 > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik