monumenta.ch > Curtius Rufus > 7
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, VI <<<     >>> VIII

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, Caput VII

1 Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat in seditionem ac discordiam versa contione, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex infima plebe, 2 'Quid opus est,' inquit, 'armis civilique bello habentibus regem, quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandro similem quaeritis, numquam reperietis, si proximum, hic solus est.' 3 His auditis contio primo silentium velut iussa habuit: conclamat deinde pariter Arrhidaeum vocandum esse mortemque meritos, qui contionem sine eo habuissent. 4 Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere,'nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset: nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos', haud ambigue /in/ iuvenem, cui regnum destinabatur, intendens probra. 5 Quae obiecerat, magis ipsi odium, quam Arrhidaeo contemptum attulerunt: quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. 6 Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent. 7 Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam et milites Philippum consalutatum regem appellant. 8 Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Roxane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos. 9 Adiecit, ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum, futuros in potestatem regis geniti Alexandro. 10 Meleager - haud iniuria metu supplicii territus cum suis secesserat - rursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans, suffragari spei publicae de novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem Philippi et filium ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potissimum crederent. 11 Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. 12 Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant, imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu poterant paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis. 13 Cesserat ex contione Arrhidaeus, principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor. Itaque revocatus vestem fratris eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. 14 Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. 15 In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam, adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique nec quemquam id capere nisi genitum, ut regnaret. 16 Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet. DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolemaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. 17 Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager /erat./ 18 Iratusque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat: sed, qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. 19 Primus Perdicca arma deposuit ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati, diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. 20 Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur placebatque excedere urbe et tendere in campis. 21 Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne abducendo equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.
Curtius Rufus HOME

bbb451.134v bnf5716.132 bnf5717.90 uldVLQ020.106

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Curtius Rufus > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik