monumenta.ch > Curtius Rufus > 6
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, V <<<     >>> VII

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, Caput VI

1 Ceterum Babylone - inde enim devertit oratio - corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque copiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna esset transitura. 2 Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. 3 Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. 4 Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit: quorum adspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum. 5 Et Perdicca, 'Ego quidem,' inquit, 'anulum, quo ille regni atque imperii vires obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi, reddo vobis. 6 Ceterum quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. 7 Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab immortalitate seducitur, corpori nominique quam primum iusta solvamus, haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. 8 Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hocine uno an /pluribus,/ in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine ducem turbam corpus esse sine spiritu. Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est. Optamus, ut marem enitatur. 9 Huius regnum dis adprobantibus futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate.' Haec Perdicca. 10 Tum Nearchus, Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse mirari: 11 ceterum expectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire nec tenori rerum. Esse e Barsine filium regis: huic diadema dandum. 12 Nulli placebat oratio. Itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere perseverabant, iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho pervicacius tuente sententiam. Tum Ptolemaeus, 'Digna prorsus est suboles,' inquit, 'quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsinae filius, cuius nomen quoque Europam dicere pigebit, maiore ex parte captivi. 14 Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges Dareus et Xerxes tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt. 15 Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit, stetur: duces praefectique copiarum his pareant.' Ptolemaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. 16 Tum Aristonus orsus est dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi. Iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset. 17 Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri. 18 Nec dubitavere, quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebant inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius quod expectabat appeteret, pervicacius oblaturos esse credebat. 19 Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit et post eos, qui sederant proximi, constitit. 20 At Meleager, unus e ducibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio erexerat, 'Nec di sierint,' inquit, 'ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat: homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est. 21 Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccam regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est, et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam divinat marem esse conceptum. 22 Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere? Si medius fidius Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem. 23 Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim oppidum regiarum utique populus est heres.' 24 Haec elocutus per medios armatos erupit et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.
Curtius Rufus HOME

bbb451.134v bnf5716.130 bnf5717.89 uldVLQ020.105

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Curtius Rufus > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik