monumenta.ch > Curtius Rufus > 1
>>> Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, II

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, Caput I

1 Isdem fere diebus Cleander et Sitalces et cum Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu regis occiderant. 2 V milia peditum cum equitibus mille, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur: nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterant caedis perquam gratae regi ministerio. 3 Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant. 4 Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris fecerat. 5 Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem dederat. 6 Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur, laeti recidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam. 7 Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae: numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum. 8 Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit. 9 Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat. 10 Haud multo post Nearchus et Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt. 11 Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse: singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi. 12 Plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, truci cantu deterritas sequi classem, cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas. 13 Cetera incolis crediderant, inter quae: rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, 14 sed ab Erythro rege appellari, esse haud procul a continenti insulam palmis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam. 15 Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa. 16 Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis /os/ adpellerent classem, inde adverso amne Babylona subituros. 17 Ipse animo infinita conplexus statuerat, omni ad orientem maritima regione perdomita, ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere, - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat, - 18 Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est. 19 Igitur Mesopotamiae praetoribus imperavit, materia in Libano monte caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas navium ponere: septiremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent. 20 Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex vulnere interisse oppressosque, qui vulnerassent eum. 21 Igitur Philippo substituit Eudaemonem: dux erat Thracum. Abisaris regnum filio eius attribuit. 22 Ventum est deinde Parsagada : Persica est gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter omnes barbaros eminens. 23 Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat. 24 Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurei magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum III milia. 25 Ceterum tanta benignitas barbaro causa mortis fuit. Nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi, nullum honorem habuit: 26 admonitusque a quibusdam, perquam Alexandro cordi esse, respondit, amicos regis, non scorta se colere nec moris esse Persis, mares ducere, qui stupro effeminarentur. 27 His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus adstruxit monitos, tum demum ea deferre, cum ipse iussisset. 28 Interim quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset. 29 Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior. Reus enim in secreto agebatur, latentis periculi ignarus, et inportunissumum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. 30 Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulcrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias. 31 Auro argentoque repletum esse crediderat - quippe ita fama Persae vulgaverant - sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. 32 Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsueverat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit, miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe. 33 Proximus erat lateri spado, qui regem intuens, 'Quid mirum,' inquit, 'est inania sepulcra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint? 34 Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talentum condita esse cum Cyro. 35 Hinc illa benignitas in te, ut, quod impune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret.' 36 Concitaverat iam animum in iram, cum hi, quibus negotium idem dederat, superveniunt. Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures. 37 Antequam accusari se suspicaretur, Orsines in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens, 'Audieram,' inquit, 'in Asia olim regnasse feminas, hoc vero novum est regnare castratum!' 38 Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem. 39 Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat /rex/ esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda: 40 scilicet res secundae valent commutare naturam et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, 41 humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi, hostibus victis regna red/diderat aut a/uxerat: 42 ad ultimum ita ab semetipso degeneravit, ut invictus quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam. * _* * 43 Isdem fere diebus litteras [a Coeno] accepit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subigit. 44 Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis cum toto exercitu oppressus erat. 45 Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia quidem /tumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander punita satraparum quorundam insolentia, quam, dum in extremo orbe Indorum armis attinetur, per summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceterorum metum intenderat: quin in paribus delictis idem admissorum praemium expectantes in mercennariorum militum fidem confugiebant, illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, salutem suam tutaturi, aut pecunia, quanta poterat, coacta fugam inibant. Ea re cognita litterae ad omnes Asiae praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent, dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod ob ipsius amicitiam olim a Philippo eiectus solum vertisset, inter fidissimos habebat et post Mazaei mortem satrapea Babyloniae donaverat thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum fiduciam, quam in propensissima regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque talentorum milia ex gaza regia rapit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evadit. Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque apud regem venia adversus iram ipsius in alienis opibus subsidium circumspicere coeperat et Athenienses, quorum non contemnendam potentiam et apud ceteros Graecos auctoritatem, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis faciebat Athenienses adventu suo cognito copiisque et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque sociaturos esse. Nam apud populum imperitum et mobilem per homines improbos et avaritia venales omnia se muneribus consecuturum existimabat./
Curtius Rufus HOME

bbb451.130v bnf5716.127 bnf5717.85 uldVLQ020.101

>>> Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 10, II
monumenta.ch > Curtius Rufus > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik