monumenta.ch > Curtius Rufus > 2 > 14 > 10
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, IX <<<    

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, Caput X

1 Hinc adversum flumen subit classis et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam. Quippe scabies corpora invasit et contagium morbi etiam in alios vulgatum est. Oleum remedio fuit. 2 Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur - quippe sicca erat regio - ipse cum copiis substitit, vernum tempus expectans. Interim et urbes plerasque condidit. 3 Nearcho atque Onesicrito nauticae rei peritis imperavit, ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent. 4 Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum. 5 Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. 6 Quinto hinc die venit ad flumen: Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit. Quam emensus in Oritas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolemaeo Leonnatoque partitus est. 7 Tria simul agmina populabantur Indos magnaeque praedae actae sunt: maritimos Ptolemaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit deductique sunt in eam Arachosii. 8 Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent ac ne cum finitimis quidem ullo commercii iure miscentur. 9 Ipsa solitudo natura quoque immitia efferavit ingenia: prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt. 10 Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur. 11 Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt, radices palmarum - namque sola ea arbor gignitur - ubique rimantes. 12 Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant: et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. 13 Famem deinde pestilentia secuta est, quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos et nec manere sine clade nec progredi poterant: manentes fames, progressos acrior pestilentia urgebat. 14 Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent. 15 Igitur qui defecerant notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant: sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat imminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa. 16 Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem: cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versa parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur. 17 Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberent camelis cocta cibaria adferri, aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit. 18 Nec cessatum est ab his. Itaque fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum copia fertilis regio est: in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmaret. 19 Hic Leonnati litteras accepit, conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Oritarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit, Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse. 20 Praeposito igitur regioni Sibyrtio - namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo - in Carmaniam ipse processit. 21 Aspastes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, cum in India rex est. 22 Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret, quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum, iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant impedimenta, restituit: 23 arma quoque ad pristinum refecta sunt cultum, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulentia. 24 Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus, statuit imitari, animo super humanum fastigium elato. 25 Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium crateras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. 26 Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque - alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur - item vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus, armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat crateris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. 27 Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset: mille hercule viri modo et sobrii, VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. 28 Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est, per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos, barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus. 29 Hunc apparatum carnifex sequebatur: quippe satrapes Aspastes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: 30 adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
Curtius Rufus HOME

bbb451.128v bnf5716.125 bnf5717.84 uldVLQ020.99

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, IX <<<    
monumenta.ch > Curtius Rufus > 2 > 14 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik