monumenta.ch > Curtius Rufus > 4 > 5
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, IV <<< >>> VI
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, Caput V
1 Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum ille rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriam insignem. 2 Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semetipse immisit, cum vix sperare posset, dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus. 3 Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet. Itaque stans init pugnam et, ne circumiri posset, fortuna providerat. 4 Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos velut de industria regem protegentes obiecerat: huius spatioso stipiti corpus ne circumiri posset adplicuit, clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur, excipiens. 5 Nam cum unum procul tot manus peterent, nemo tamen audebat propius accedere: missilia ramis plura quam clipeo incidebant. 6 Pugnabat pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. 7 Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant. 8 Itaque contemptim et incaute qui proximi steterant incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant. 9 Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam - namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant - ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. 10 Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextera. 11 Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit. Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subiecto mucrone hausit. 12 Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est: 13 et postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit, manu provocans hostes, si quis congredi auderet. 14 Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit. 15 Quo conspecto Alexander, iam non vitae suae, sed mortis solacium supervenisse ratus, clipeo fatigatum corpus excepit. Subit inde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit. 16 Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes. Ex quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit: 17 Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. 18 Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum, in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat. 19 Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque periculi omnis immemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. 20 Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. 21 Ptolemaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes. Sed ipse, scilicet gloriae suae non refragatus, afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monumenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit! 22 Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur, abscidunt. 23 Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse, quam ut secando vulnus augerent. 24 Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. 25 Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, /manus/ admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. 26 Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exsanguem rex conspexerat. 'Quid', inquit, 'quodve tempus expectas et non quamprimum hoc dolore me saltem moriturum liberas? An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?' 27 At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corporis motum noxium fore. 28 Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi. 29 Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis paulatimque animum recepit et circumstantes coepit adgnoscere. 30 Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit confessus, omnes unius spiritu vivere. Nec prius recesserunt, quam conpertum est somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.
Curtius Rufus HOME
bbb451.121v bnf5716.118 bnf5717.80 uldVLQ020.94
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, IV <<< >>> VI
monumenta.ch > Curtius Rufus > 4 > 5
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik