monumenta.ch > Curtius Rufus > 4
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, III <<<     >>> V

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, Caput IV

1 Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur. 2 Hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: aegros relictos cepisse sedem, quam ipsi obtinebant. 3 Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant: multaque enim, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia. 4 Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit. 5 XL peditum milia Agalasses in ripa fluminum opposuerant: quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat. Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. 6 Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque ac liberos coniugesque incendio cremant. 7 Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat. Delebant incolae urbem, hostes defendebant: adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat. 8 Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse navigiis circumvectus est arcem. Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas. A septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur. 9 Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus movet multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur. 10 Itaque cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt. Sed ministeria eorum hinc metu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur. 11 In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. 12 Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis. 13 Ergo ingenti certamine concitant remos quantaque vis humana [esse] poterat admota est, ut fluctus, qui se invehebant, everberarentur. 14 Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amni bellum fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit. 15 Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae. 16 At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: 17 Gangen amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere, non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum. 18 Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum immanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit. 19 Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet, inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. 20 Cessisse /se/ illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. 21 Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris. Ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio immortalitatem famae daturos. Paterentur se ex Indi redire, non fugere. 22 Omnis multitudo et maxime militaris mobili impetu effertur: ita seditionis non remedia quam principia maiora sunt. 23 Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus iubentium, duceret dis secundis aequaretque gloria, quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit. 24 Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere conatus. 25 Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed - haud traditur metune an oborta seditione inter ipsos - subito profugerunt barbari: 26 certe avios montes et inpeditos occupaverunt, quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium, quam armorum. 27 Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi. 28 Rex Demophontem - is namque vates erat - intuens, 'Si quis', inquit, 'te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit.' 29 Et cum ille 'ita prorsus futurum' respondisset, 'Censesne', inquit, 'tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse maius inpedimentum, quam vatem superstitione captum?' 30 Nec diutius, quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Angusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat. 31 Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine, clipeo undique incidentia tela propulsans: nam ubique eminus ex turribus petebatur. 32 Nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem periculi pudor vicit, quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem. Sed festinando morabantur auxilia. 33 Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas, quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
Curtius Rufus HOME

bbb451.119v bnf5716.116 bnf5717.79 uldVLQ020.93

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 9, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Curtius Rufus > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik