monumenta.ch > Curtius Rufus > 13 > 2 > 12
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, XI <<< >>> XIII
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, Caput XII
1 Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit. 2 Ipse praegressus /per/ funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. 3 Indi, sive odio ducis sive gratiam victoris inituri, Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo. 4 Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. 5 Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum. 6 Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem, gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. 7 Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini immixti procul castellorum fecerant speciem. 8 Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat, paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus. 9 Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis: ceterum sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo barbarus occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios daretur fides. 10 Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae. Laetus simplicitate barbari rex et dexteram, fidei suae pignus, dedit et regnum restituit. 11 LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandro, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. 12 Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. 13 Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regebat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. 14 Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. 15 Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. 16 Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et mille talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum iisdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent. 17 Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis mille. 18 Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit sed dixit, invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
Curtius Rufus HOME
bbb451.110v bnf5716.105 bnf5717.73 uldVLQ020.87
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik