monumenta.ch > Curtius Rufus > 6 > 9
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, VIII <<< >>> X
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, Caput IX
1 Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior. 2 India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem quam recta regione spatiosa. 3 Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent. 4 Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. 5 Ganges, omnium ab Oriente fluvius eximius, ad meridianam regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem. 6 Alter, qui rubro mari accipitur, Indus, ripas multasque arbores cum magna soli parte exsorbet, saxis quoque inpeditus, quis crebro reverberatur: 7 ubi mollius solum reperit, stagnat insulasque molitur. 8 Acesines eum auget: decursurum in mare /Indus/ intercipit magnoque motu amnis uterque colliditur, quippe asperum os influenti obicit nec repercussae aquae cedunt. 9 Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit: ceterum non crocodilos modo uti Nilus sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. 10 Etymandrus, crebris flexibus subinde curvatus, ab accolis rigantibus carpitur: ea causa est, cur tenues reliquias sine nomine in mare emittat. 11 Multis praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, quia non adeo /nota/ interfluunt. 12 Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat ita alendis frugibus mitia. 13 Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat. Nec, cur ibi se natura /verterit, patet/ causa. 14 Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen, propter quod ignari rubere aquas credunt. 15 Terra lini ferax: inde plerique sunt vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt. 16 Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt, animalia invisitata ceteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. 17 Elephantorum maior est vis, quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. 18 Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. 19 Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes: quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit. 20 Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. 21 Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent, brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. 22 Capillum pectunt saepius, quam tondent, mentum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. 23 Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent. 24 Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat, distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: 25 lecticam sequuntur armati corporisque custodes, inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. 26 Regia auratas columnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguunt. 27 Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes. 28 Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu, quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. 29 Breviora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est aequatque luxuriam. 30 Feminae epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt, patrio carmine noctium invocantes deos. 31 Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant. 32 Apud hos occupare fati diem pulchrum et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda valitudo est. Expectatam mortem pro dedecore vitae habent nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. 33 Illi, qui in urbibus publicis moribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere. Nec quemquam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. 34 Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. 35 Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur. 36 Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt. 37 Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.
Curtius Rufus HOME
bbb451.106v bnf5716.101 bnf5717.70 uldVLQ020.84
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, VIII <<< >>> X
monumenta.ch > Curtius Rufus > 6 > 9
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik