monumenta.ch > Curtius Rufus > 4
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, III <<<     >>> V

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, Caput IV

1 His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum, regionem quae Gazaba appellatur, aditurus. 2 Primus dies quietum iter praebuit: proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit. 3 Tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et, nunc internitente luce, nunc condita, non oculos modo meantis exercitus sed etiam animos terrere coeperunt. 4 Erat prope continuus caeli fragor et passim cadentium fulminum species visebatur attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistere audebat. 5 Tum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, cum undique tempestatis violentia maior quam vitabatur occurreret. 6 Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur. Multique prius metu quam labore defatigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. 7 Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat. 8 Nec fallebat ipsos morti locum eligere, cum immobiles vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat. 9 Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent. 10 Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, /quis/ ipsi cesserant, regem deserere erubescebant. 11 Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit. Dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt. 12 Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. 13 Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat: alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit. 14 Memoriae proditum est, quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similes esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprehenderat. 15 Forte Macedo gregarius miles /aegre/ seque et arma sustentans, tamen in castra pervenerat: quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exsiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. 16 Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, adgnovit. 17 Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. Quem intuens Alexander, 'Ecquid intellegis, miles', inquit, 'quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.' 18 Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum. 19 Et promisso fides exstitit. Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum II milia adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt. 20 Rex, gratiam sibi relatam a Sisimithre praefatus, sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat. 21 Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes, satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius, quam ut duo ex tribus filiis secum militarent, exegit. 22 Satrapes etiam eum, qui penes ipsum relinquebantur, tradit. Barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat. 23 Id cum multa comitate celebraretur, introduci XXX nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro. 24 Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est. 25 Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla poterat, haud alio animo quam parentis adspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere, Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse. 26 Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse. Ne inferri nefas arbitretur, illam matrimonii iure velle iungi. 27 Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit. Et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem - hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus, - quem divisum gladio uterque libabat. 28 Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. 29 Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit, e captiva geniturus, qui victoribus imperaret. 30 Pudebat amicos, super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.
Curtius Rufus HOME

bbb451.100v bnf5716.94 bnf5717.65 uldVLQ020.79

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Curtius Rufus > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik