monumenta.ch > Curtius Rufus > 5
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 7, IV <<<     >>> VI

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 7, Caput V

1 Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit. Ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat, nocturno itinere exercitum ducens. 2 Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit. 3 Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur. 4 Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est. 5 Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: ora visceraque penitus uruntur. 6 Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt. Pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praeparaverant aquam. 7 Haec paulisper repressit sitim: deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat, oribus ingerebatur tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere. 9 Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse: 10 cum ex his, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, occurrerent. 11 Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit. Percontatus, quibus aquam portarent, filiis ferre cognoscit. 12 Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, redito, 'Nec solus', inquit, 'bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date'. 13 Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera, sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent. 14 Eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos, inplere alios utres, alios vasa, quibuscumque aqua portari posset, iussit ac suis opem ferre. 15 Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio. 16 At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat exercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierant, qui agmen /claudebant,/ totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit. 17 Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat, circum amnem nudo /solo/ et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init. Utres quam plurimos stramentis refertos dividit. 18 His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit. 19 Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, quae in Sogdianis erant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso, sed nullius meritis perfidia mitigari potest: 20 quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei: sed fortunam, non scelus oderat Bessi. 21 Namque ut Alexandrum flumen Oxum superasse cognovit, Dataphernem et Catenem, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adsunt quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt. 22 Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catenen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes: a semet occupatos esse /et/ vinctos teneri. 23 Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus explendi supplicii adduci eos iubet. 24 Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur. Quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem vinciunt derepto ex capite regni insigni lacerataque veste, quam e spoliis occisi regis induerat. 25 Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit, non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios esse, cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. 26 Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt. 27 Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis DCCCC fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia, monitosque, ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae, quod ad reliqua belli navaturos operam pollicebantur. 28 [Tum Bessus perducitur.] Perventum erat in parvulum oppidum: Branchidae eius incolae erant. Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant. 29 Mores patrii nondum exoleverant: sed iam bilingues erant, paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari iubet. 30 Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae, sive originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium. 31 Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum, quid optimum factu esset, ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet. Cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat: 32 phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. 33 Illi inermes passim trucidantur nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem, ut deicerent, fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium extaret. 34 Nemora quoque lucosque sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus excussis etiam radicibus linqueretur. 35 Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur: nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, ideo et Xerxi non potuerant prodere. 36 Inde processit ad Tanaim amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. 37 Tum Spitamenes, 'Et te', inquit, 'et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi, eo modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus! Existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc solacio dignus est!' 38 Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum, 'Cuius', inquit, 'ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti? Sed huius parricidii mercedem falso regis nomine persolvisti tibi'. 39 Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset: qui si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. 40 Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent. 41 Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur: aves non ab alio quam a Catene posse prohiberi adicit, eximiam eius artem cupiens ostendere: namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet. 42 Nunc forsitan, sagittandi tam celebri usu, minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens visentibus miraculum magnoque honori Cateni fuit. 43 Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum ipse occiderat, necaretur.
Curtius Rufus HOME

bbb451.85v bnf5716.80 bnf5717.55 uldVLQ020.68

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 7, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Curtius Rufus > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik