monumenta.ch > Curtius Rufus > 11
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, X <<<
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, Caput XI
1 Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus: 2 qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent. 3 Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnes procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. 4 Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire. 5 Nunc cur Hammonem consuli vellet? eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium adgnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent. 6 Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitetur, qui praesit in Media, et pecunia, cuius custodia /ei/ commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris inpellat. 7 Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant. 8 Tum vero universa contio accensa est et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum - id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat, - 9 at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet. Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, 10 Hephaestio autem et Craterus et Coenus tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. 11 Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt. 12 Rex Cratero accersito et sermone abito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum. 13 Tortores in conspectu Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. 14 Et ille ultro, 'Quid cessatis', inquit, 'regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? quid quaestione opus est? cogitavi, volui'. Craterus exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. 15 Dum corripitur, et dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. 16 Ac primo quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: 17 sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos fere non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. 18 Et utroque inpetrato, 'Cratere', inquit, 'dic, quid me velis dicere'. 19 Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, indicaturus. 20 Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebat, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinqui eorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se /de/ supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit. 21 Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur: 22 ceterum, 'Pater' inquit, 'meus Hegelocho quam familiariter usus sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis /is/ fuit causa. 23 Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille, 'hunc igitur regem adgnoscimus, inquit, qui Philippum dedignatur patrem? actum est de nobis, si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. 24 Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam, nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem. 25 Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur. 26 Quis proavum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis Perdiccam occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignovit'. 27 Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat. Audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent. 28 Itaque ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa, an altiore excepta consilio, accersi eum placuit. Venit eodemque sermone ultro repetito adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium silentio esse tecturum. 29 Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. 30 Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentis sceleris expers sum. 31 Illi rursus tormentis admotis, cum ipsi quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur. 32 Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux [tantus], tantae pecuniae custos, interim extingueretur ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: 33 cuius patrem /expertem/ fuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare. 34 Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur. Qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri. 35 Omnia adgnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: 36 cum Philotas, circumlatis oculis ut incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum, 'Patieris', inquit, 'Demetrium mentiri rursusque me excruciari?' 37 Calin vox sanguisque defecerant et Macedones Philotan /iam/ inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est. 38 Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt. 39 Magno non salutis, sed etiam invidiae periculo liberatus erat Alexander. Quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes, 40 sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari: itaque, /dum/ anceps questio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur, post confessionem iam neque amicorum Philotas misericordiam meruit.
Curtius Rufus HOME
bbb451.76r bnf5716.71 bnf5717.49 uldVLQ020.62
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, X <<<
monumenta.ch > Curtius Rufus > 11
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik