monumenta.ch > Curtius Rufus > 10 > 12 > 10
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, IX <<<     >>> XI

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, Caput X

1 Tum Philotas, 'Verba', inquit, 'innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile. 2 Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream. 3 Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non mehercule excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat, quam absolvere: non cognita vero liberari /ab/ absente non possum, qui a praesente damnatus sum. 4 Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere: tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar. 5 Equidem, cuius criminis reus sim, non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit. 6 Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? 7 Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut posset videre socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat confessus, aliis nominatis me unum subtrahebat. 8 Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? 9 Dymnus sane (ut viveret adhuc!) vellet mihi parcere: quid ceteri? qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. 10 Tot conscii nec in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor. 11 Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. 12 Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem meis inimici vinciendo excitaverunt. 13 Unde et parricidae et proditori tam alti quies somni? 14 Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos furiae, non consummato modo, sed etiam cogitato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud te liceret, quam clementiae tuae. 15 Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. 16 Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret. 17 Timui, ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire me, quam incolumem esse: 18 quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. 19 Ita quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non poterat. 20 At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo proditos esse nos dissimulare non debui: Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. 21 Denique post delatum indicium, /quod/ operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus? 22 Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur, quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ergo imperio, quod dedignor, immineo! 23 Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tam victoribus, quam victis peregrina lingua discenda est. 24 Non mehercule ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi: cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. 25 Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat: utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an inpiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tamdiu vivo? si iniustum, cur nunc demum occidor? 26 At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis! Scripsisse me haec fateor, /sed/ regi, non de rege scripsisse. 27 Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis stirpem tacitus adgnosceret, quam qui praedicatione iactaret. 28 Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis. Retinete me in vinculis, dum consulitur Hammon, num arcanum et occultum scelus inierim: qui regem nostrum dignatus est filium, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. 29 Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor. Solent rei capitis adhibere vobis parentes. 30 Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. 31 Parum est enim tot modo liberum parentem, in unico /nunc/ filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. 32 Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo! Quid enim me procreabas infelicem adversantibus dis? an ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? 33 Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior: tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat. 34 Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset, venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistola scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constituerat. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt? 35 Ego ipse, quotiens, quae audieram, detuli, cum ludibrio credulitatis repulsus sum. Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?' 36 Cumque unus e circumstantium turba exclamasset, 'Bene meritis non insidiari!' Philotas, 'Recte', inquit, 'quisquis es, dicis. 37 Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus'. Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
Curtius Rufus HOME

bbb451.74v bnf5716.69 bnf5717.48 uldVLQ020.60

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Curtius Rufus > 10 > 12 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik