monumenta.ch > Curtius Rufus > 7
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, VI <<< >>> VIII
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, Caput VII
1 Iam nonum diem stativa erat, cum, externa vi non invictus modo sed tutus, rex intestino facinore petebatur. 2 Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat, obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. 3 Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum, arcana se et silenda adferre praefatus, 4 suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. 5 Et ille ratus, nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum, per praesentes deos iurat. 6 Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et illustribus esse participem. 7 Quis iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse 8 constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus, et amore et metu amens, dexteram exoleti conplexus et lacrimas orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: 9 si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: 10 ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos. 11 Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingentia promittens - interdumque regnum quoque - versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. 12 Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit, ut tandem non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. 13 Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. 14 Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent. 15 Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Dioxenum, Archepolim, Amyntam. 16 Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem - Cebalino erat nomen - quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam intrasset, non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. 17 Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae - neque enim propius aditus ei patebat - consistit, opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem. 18 Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius - incertum quam ob causam - substiterat in regia. Huic Cebalinus ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. 19 Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. 20 Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, an mandatum executus foret, requirens. 21 Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus. 22 Itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni - Metron erat ei nomen - super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. 23 Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. 24 Rex ad conprehendendum Dymnum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus, 'Habeo te', inquit, incolumem ex inpiorum manibus ereptum'. 25 Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. 26 Atque illo fatente, iam tertium esse, existimans, haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit. 27 Ille clamitare coepit, eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decurrisse: ab eo operiri conperta. 28 /Tum/ rex, identidem quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. 29 Inter haec Dymnus haud ignarus, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. 30 Quem intuens rex, 'Quod', inquit, 'in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?' Illum iam defecerat vox. Itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur. 31 Rex Philota venire in regiam iusso, 'Cebalinus', inquit, 'ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit, huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. Quo propiore gradu amicitiae me contingis, 32 hoc maius est dissimulationis tuae facinus et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non oportuit, saltem purgari potest'. 33 Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctori nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: 34 cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius, quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. 35 Haud facile dixerim, credideritne ei rex, an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.
Curtius Rufus HOME
bbb451.69v bnf5716.65 bnf5717.45 uldVLQ020.57
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, VI <<< >>> VIII
monumenta.ch > Curtius Rufus > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik