monumenta.ch > Curtius Rufus > > 6
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, V <<< >>> VII
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, Caput VI
1 Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. 2 Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur: 3 [iacere humi venerabundos ipsum] paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et captivis pares facere expetebat. 4 Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. 5 Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur: - 6 litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur: - ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. 7 Amicos vero et equites - hi namque principes militum - aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis ornaverat vestibus. 8 Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adsueti, sequebantur. 9 Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria, quam bello esse quaesitum: 10 /tum/ cum maxime vinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui. Regem victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei satrapen factum. 11 Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. 12 Igitur ne in seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. 13 Namque Bessus veste regia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat, quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. 14 Et cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis referri iussit in medium. 15 Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. 16 Flagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. 17 Brevi deinde ratio mitigavit dolorem habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. 18 Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. 19 Rex ante omnes maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat. Itaque Philotas cum duobus milibus et DC relictus, ut iusta fratri persolveret: ipse contendit ad Bessum. 20 Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. 21 Itaque quamquam Besso imminebat, tamen Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. 22 Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum - nec plures subito contrahi poterant - Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt. Praerupta rupes est, qua spectat occidentem: eadem, qua vergit ad orientem, leniore submissa fastigio multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX duo stadia conprehendit. 24 In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes deerat, arborum truncos et saxa obmoliuntur. 25 XIII milia armata erant, in quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. Et quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. 26 Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent: deinde, ut occurrebant inviae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. 27 Ille, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus, subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. 28 Vehemens favonius erat, et multam materiam ceciderat miles, aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida iam inarserat. 29 Ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta: celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. 30 Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum. 31 Sonabant incendio silvae atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed qua flamma dederat locum, hostis obstabat. 32 Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignes, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semiustulati venere in potestatem. 33 Hinc ad Craterum, qui Artacoana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum captae urbis titulo, sicut par erat, cedens. 34 Igitur Alexander turres admoveri iubet: ipsoque adspectu barbari territi, e muris supinas manus tendentes, orare coeperunt, iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit. 35 Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit. Zoilus D equites ex Graecia adduxerat: III milia ex Illyrico Antipater miserat: Thessali equites C et XXX cum Philippo erant: ex Lydia II milia et sexcenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. 36 Hac manu adiecta /adit/ Drangas. Bellicosa natio est. Satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam.
Curtius Rufus HOME
bbb451.68r bnf5716.63 bnf5717.44 uldVLQ020.56
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, V <<< >>> VII
monumenta.ch > Curtius Rufus > > 6
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik