monumenta.ch > Curtius Rufus >
>>> Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, I
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, Caput 0
0 /Dum ea per Asiam geruntur, ne in Graecia quidem Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud Lacedaemonios Agis, Archidami filius, qui Tarentinis opem ferens ceciderat, eodem die quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit. Is Alexandri per virtutem aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam servitute Macedonum diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum esse. Adnitendum igitur, dum aliquae adhuc Persis ad resistendum vires essent: illis oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae libertatis memores futuros. Sic instinctis animis occasionem belli ex commodo coeptandi circumspiciebant. Igitur felicitate Memnonis invitati consilia cum ipso miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talenta decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Macedonas diversis studiis distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt, qui in usum belli ampliorem vim pecuniae pluresque naves peterent. Atque haec eorum coepta clades ad Issum - nam ea intervenerat - adeo non interpellavit, ut etiam adiuverit. Quippe fugientem insecutus Alexander in longinqua loca magis magisque rapiebatur et ex ipso proelio mercennariorum ingens multitudo in Graeciam fuga penetraverat: quorum octo milia Persica pecunia conduxit Agis eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum deinceps Menon in Thraciam ab Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset adque eam conprimendam Antipater exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis in partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum equitibus bis mille Agidi summam imperii detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta pugnatorum milia recensuit. Advenerat et ex Peloponneso valida manus: sed quia dubiam ipsorum fidem resciverat, dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam adversus Lacedaemonios Alexandri dignitatem adfuissent: scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo. In praesens nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturos. Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia transactum esset. Sane iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus poterat, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneten tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illum indigere cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia momenti motus istius inclinatio futura esset, quamquam deinceps accepto victoriae nuntio suis operibus id discrimen conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum Macedoniae castellum cum Antipatri militibus congressi victores extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui suspensis mentibus fortunam spectaverant, in societatem eorum pertracti sunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus ob Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat. Sed haec arte circumsessa haud procul deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset. Is postquam castra castris contulit seque numero militum alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de summa rerum proelio contendere statuit: neque Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna, quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi, ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant, animose congressi essent neque Macedones inpigre resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio mittebat, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper rettulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium..../
Curtius Rufus HOME
bbb451.62r bnf5716.56 bnf5717.40 uldVLQ020.52
>>> Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 6, I
monumenta.ch > Curtius Rufus >