monumenta.ch > Curtius Rufus > 3 > 11 > 13
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, XII <<<    

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, Caput XIII

1 Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat [in Mediam], fugientem insequi pergit strenue. 2 Tabas - oppidum est in Paraetacene ultima - pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. 3 Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio: /non/ equidem vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. 4 Rex ducibus convocatis, 'Maximum', inquit, 'opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria et tanta res celeritatis est praemium.' 5 Omnes pariter conclamant, paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. 6 Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. 7 Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat. 8 Itaque delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit: dorso hi graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erat. 9 Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. 10 Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent. 11 CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor. Is quoque transfuga nuntiabat: 'Bessum haud amplius quam CC stadia abesse. Exercitum, utpote /qui nihil/ praecaveret, inconpositum inordinatumque procedere. Hyrcaniam videri petituros. Si festinaret sequi palantes, superventurum. Dareum adhuc vivere.' 12 Strenuo alioquin cupiditatem consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. 13 Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. Iamque conspecti a barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant, nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. 14 Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in fugam avertit. 15 Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. 16 Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coniciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. 17 Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis. 18 Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituti, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur: D tantum equites congregaverant se, incerti adhuc, resistere melius esset an fugere. 19 Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit: ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur. 20 Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat. 21 Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. 22 Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent. 23 Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant, aestu simulque vulneribus fatigata. 24 Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit: ac dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. 25 Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quis a parricidis vinctus fuerat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus gratiasque agebat dis, qui post tanta mala tamque gravia hoc tamen indulsissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderet. 'Itaque te', inquit, 'quisquis es mortalium, per communem hostium sortem, a qua nec maximos regum exemtos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata mea perferas: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incomparabilis calamitatis exitum ita gravem mihi accidisse, ut hoc unum, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est. Sed - si qua postremis miserorum votis apud deos vis est et cum ipso spiritu profusas preces mitius aliquod numen exaudit - ille quidem sospes et incolumis longeque supra contagium meae sortis et invidiam fortunae positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne impunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant.' Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus, 'Ergo', ait, 'hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at referet Alexander, Alexandro vero di.' Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens apprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander an spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto copiosas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Ingratitudinem hominum, a quis pro summis beneficiis crudele exitium Dareus pertulit, quamquam suopte ingenio horrendam et execrabilem, insigniore ad posteritatem infamia damnavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus derelicto solus adfuit et, quam in vivum prae se tulit benevolentiam, morienti quoque constanter praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent: magnoque iterum experimento adprobatum est: neminem magis patere fortunae, quam qui pluribus eiusdem blanditiis inretitus iugum illius tota cervice receperit.
Curtius Rufus HOME

bbb451.60v bnf5716.55 bnf5717.39 uldVLQ020.51

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, XII <<<    
monumenta.ch > Curtius Rufus > 3 > 11 > 13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik