monumenta.ch > Curtius Rufus > 2
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, I <<< >>> III
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, Caput II
1 His ita conpositis in regionem, quae satrapea Sittacene vocatur, pervenit: fertilis terra, copia rerum et omni commeatu abundans. 2 Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova: qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant. 3 Chiliarchas vocabant tunc primum in hunc numerum copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant nec fortitudinis praemia cesserant. 4 Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat. 5 Primus omnium virtutis causa donatus est Atharrias senior, qui omissum apud Halicarnasson a iunioribus proelium unus maxime accenderat: proximus ei Antigenes visus est: tertium locum Philotas Augaeus obtinuit: quartus Amyntae datus: post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit: septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus. 6 In disciplina quoque militaris rei a maioribus /tradita/ pleraque summa utilitate mutavit. Nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit. 7 Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu exoriente haud satis exaudiebatur: ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminebat pariter omnibus conspicuum: observabatur ignis noctu, fumus interdiu. 8 Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit, traditurum se urbem promittens. 9 Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. 10 Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit. Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverant, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna. 11 Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere. 12 Multi reges tantas opes longa aetate cumulaverant liberis posterisque, ut arbitrabantur, quas una hora in externi regis manus intulit. 13 Consedit deinde in regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes primum gradum non contingerent, unus ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. 14 Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Ille indicat Dareum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. 15 Subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: 'Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam.' 16 Rex Persidis finem aditurus Susa urbem Archelao et praesidium III milium tradidit: Xenophilo arcis cura mandata est mille Macedonum aetate gravibus praesidere arcis custodiae iussis: 17 thesaurorum Callicrati tutela permissa: satrapea regionis Susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos /regis/ in eadem urbe deponit. 18 Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum his, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet - omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur - 19 admonerique iussit, ut, si cordi quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret: dono se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus: quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae accipiunt, quam admovere lanae manus. 20 Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et, 'Mater', inquit, 'hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: nostri decepere me mores. 21 Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt. 22 Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum illa permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, restiti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.'
Curtius Rufus HOME
bbb451.49r bnf5716.44 bnf5717.31 uldVLQ020.43
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, I <<< >>> III
monumenta.ch > Curtius Rufus > 2
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik