monumenta.ch > Curtius Rufus > 1 > 1
>>> Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, II

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, Caput I

1 Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in Graecis vel Illyriis ac Thracia gesta sunt, si suis quaeque temporibus reddere voluero, 2 interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectum dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere. 3 Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. 4 Quibus convocatis exponit, haud dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. 5 Id suis rebus tali in statu saluti fore, quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni sui adhuc intacta esse, inde bello vires haud aegre reparaturum. 6 Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi: usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse, quam onera et inpedimenta: eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore. 7 Plena omnibus desperationis videbatur oratio, quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum. 8 At ille docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis: omnia sequi armatos. Sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam. 9 Igitur sive confirmatis eorum animis, sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est. 10 Paulo post Alexandro Arbela traduntur, regia supellectile ditique gaza repleta: IIII milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis. 11 Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit. Euntibus a parte laeva /erat/ Arabia, odorum fertilitate nobilis regio. 12 Campestre iter est /in terra/ inter Tigrin et Euphraten iacenti, tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. 13 Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt: II milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt. 14 Idem cum Mediae et Gordyaeorum terras secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt. 15 Vicini maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam namque ab utroque latere cludunt. Idem per Babyloniorum fines in rubrum mare inrumpunt. 16 Alexander quartis castris ad Mennin urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse. 17 Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit urbem seque dedens. Gratus adventus eius regi fuit, quippe magni operis obsidio futura /erat/ tam munitae urbis. 18 Ad hoc vir illustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit: 19 ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem, plures obviam egressi sunt. 20 Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. 21 Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur. 22 Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant: laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere. 23 Equites deinde Babylonii suo equorumque cultu ad luxuriam magis, quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. 24 Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. 25 Murus instructus laterculo coctili, bitumine interlitus, spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. 26 Altitudo muri L cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXV stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. 27 Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt - per LXXX stadia habitabatur - nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. 28 Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coerecetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernae ingentes, in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis, quod, ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. 29 Coctili laterculo structi sunt: totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem. Hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus est: quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix sufficiens operi firmo reppererunt solum: 30 harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur. 31 Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium pervenit. 32 Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. 33 Saxo pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt, super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem eminent frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat, quippe XX /pedes/ lati parietes sustinent, XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus suis inminere videantur. 35 Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari. 36 Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae militari magis nocuit: nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. 37 Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt. 38 Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum - honos auribus habitus sit - ima corporum velamenta proiciunt. Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas. 39 Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae per XXXIIII dies saginatus ad ea, quae sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset. Ceterum quo minus damnum sentiret, identidem incremento renovabatur. 40 Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit, 41 D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas adiunctis peditibus suae gentis III milibus D et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia advenerat cum nongentis octoginta equitibus. 42 Idem Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos adultos ad custodiam corporis: quippe inter epulas hi sunt regis ministri iidemque equos ineuntibus proelium admovent venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque praefectorum et ducum haec incrementa sunt et rudimenta. 43 Igitur rex arci Babylonis Agathone praesidere iusso cum septingentis Macedonum trecentisque mercede conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae praeessent, Menetem et Apollodorum relinquit. II milia iis militum cum mille talentis data: utrique praeceptum, ut in supplementum milites legerent. 44 Mazaeum transfugam satrapea Babyloniae donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni, Sardium proditori, data est. 45 Ex pecunia deinde Babylone tradita Macedonum equitibus sexceni denarii tributi: peregrinus eques quingenos accepit, ducenos pedes, ceteri stipendium /duarum/ mensum.
Curtius Rufus HOME

bbb451.46v bnf5716.41 bnf5717.30 uldVLQ020.41

>>> Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 5, II
monumenta.ch > Curtius Rufus > 1 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik